PALMA

PALMA
I.
PALMA
Consul sub Hadriano, seu A. Cornelius Palma, ingegrô nomine, fuit Consul II. ordinarius eôdem annô, quô inter suffectos Hadrianus, postea huius iussu una cum Celso seu L. Publilio Celso, hadriani in illo suo Consulatu collega, occisus, Cuius rei rationem Spartian. suggerit in Hadriano, c. 4. In adoptionis sponsionem venit, Palmâ et Celso inimicis semper suis, et quos postea ipse insequutus est, in suspicionem affectatae tyrannidis lapsos. Dicere nempe vult, Hadrianum spopondisse sibi adoptionem, paulo ante Traiani excessum, Palmâ et Celsô, quos inimicos semper habuit privatus, et quos postea insectatus est Imperator factus, in suspicionem affectae tyrannidis adductis. His enimk amotis, qui plurimum apud Traianum poterant et sibi infensi erant, bene coepisse sperare de adoptione et in sponsionem eius venisse, quam certiorem mox habuit, secundo Consul Plotinae favore factus. Salmas. ad loc.
II.
PALMA
apud Solin. c. 45. Ingenia equorum etiam Claudii Caesaris tempora probaverunt, cum effuso rectore, quadrigae currus aemulos, non minus astu, quam velocitate praeverterent, et post decursa legitima spatia, ad locum palmae sponte, consisterent velutque victoriae praemium postularent: missus est, et locus palmae, locus victoriae, creta videlicet. Totidem nempe missus, totidem palmae, cumque legitimi Circenses viginti quatuor missibus absolverentur, tot quoque palmae dabantur. Hinc Βαΐον, quae vox palmae ramulum significat, positum itidem pro missu ludicri Circensis, quia ad singulos palma dabatur, et tunc solvebatur agon. Proin narrat Cedrenus, Iustinianum cognomine Rhinotmetum, quum ludi Circenses agerentur, ἱππικοῦ γενομένου, Apsimarii et Leontii antartarum colla pedibus cacâsse, ἄχρις ἀπολύσεως τοῦ πρώτου βαΐου, i. e. usque dum primus missus absolveretur, scil. a principio primi missus usque ad finem, colla Tyrannorum sub pedibus suis tenuit, Uti vero palma, h. e. βαΐον, pro missu; ita contrariâ vice missus, pro palma vel brabeo, usurpatus est: Missus, ἆθλον. Et apud Interpretem Iuvenalis, vocis missa, pro focis praemiis. Similiter Ioannes Lydus βραβεῖα etiam, pro missibus, usurpavit. Vide Salmas. ad Solin. p. 935. et supra in voce Missus.
III.
PALMA
arx munitissima Foro-Iulii, sub Venetis, recens ab ipsis exstructa, in tutelam regionis, prope Natisonem fluv. versus limites Comitatus Gortiae. Media inter Utinum in Circium et Quileiam in Eurum, 10. mill. pass. utrinque, 13. ab ora Sinus Veneti in Boream, 15. a Goritia in Occidentem.
IV.
PALMA
colonia et urbs primaria Balearis maioris Episcopalis sub Archiepiscopo Tarraconensi, nunc Mallorca incolis, ampla, probe munita, in parte Occidentali Insul. 24. leuc. a Magone in Occasum, 34. a Tarracone in Meridiem, 40. a Valentia in Ortum sub Hispanis.
V.
PALMA
nomen Familiae in Hispania illustris, quae stirpis Portocarreriae ramus est. In qua Francisca, Petri soror, Aegidio Boccanigrae Alfonsi filio, Aegidii Genuensis (qui Admiralis Castellae factus est) nepoti, Palmae domino nupsit, unde liberi Portocarrerium nomen sibi adsivêre. Proneos eius Ludovicus Fernandinus Portocarrerus, Comes Palmae postea creatus est, et dignitatem ad posteros transmisit: Fratre Fridericô Manirciô Portocarrerô etiam posteros habente. Comitum Dominorumque Palmae series, ab aliquot saeculis haec est: martinus Fernandinus Portocarrerus Boccanigra, Dn. Palmae, et Maria (filia Fernandi de Velasco) genuit Ludovicum Fernandinum Portocarrerum Dn. Palmae: quô et Franciscâ Manriciâ genitus Ludovicus I. Fernandinus Portocarrerus, Comes de Palma, iunxit sibi Lennarum Gironam de la Vega, atque ex ea suscepit Ludovicum II. maritum Luisae Manriciae, atque ex ea patrem Ludovici Antonii Portocarreri de Palma; qui ex Francisca Mendozia (filia Iohannis de Mendoza et Luna, Marchionis de Montes Claros) genuit Ludovicum Andream et Ludovicam Antoniam (quae primis nuptiis Rodericum Mexium Carillum Marchionem de Guardia; alteris Iohannem de Mendoza et Luna Marchionem de Montes Claros, maritos nacta est) nominis Portocarrero. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. 1. p. 32.
VI.
PALMA
oppidum Vandalitiae, ad confluentes Singilis fluvii, in Baetim, vix 2. leucis infra Astigim, 12. ab Hispali in Ortum, Cordubam versus.
VII.
PALMA
passa manus, vide infra Palmata.
VIII.
PALMA
signum victoriae, ut notum. Cuius tei causam exhibet A. Gell. l. 3. c. 6. cum ait, ex Aristotele: Si super palmae arboris lignum magna pondera imponas, ac tum graviter urgeas oneresque, ut magnitudo oneris sustineri non queat, non deorsum Palma cedit, nec intra flectitur, sed adversus pondus resurgit, et sursum nititur recurvaturque. Propterea ait Plutarchus, in certaminibus Palmam signum esse placuit victoriae, quoniam ingenium eiusmodi lingi est, ut urgentibus, opprimentibusque non cedat. Ita autem habet Plutarchi locus, Sympos. l. 8. c. 5. Latine, Peculiare autem praeter haec omnia est quod dicam, quod nulli alii arbori contingit. Palmae lignum si superne onere impositô premas non deorsum affligitur aut cedit, sed contra incurvatur, quasi vi renitens prementi. Eôdem modô res habet in Athleticis certaminibus. Qui enim ob imbecillitatem et mollitiem cedunt, ii flectuntur atque deprimuntur: Qui exercitationem fortiter sustinent, eorum non corpora tantum, sed animi quoque eriguntur et augentur etc. Ubi alias quoque rationes Plut. affert, inprimis a perpetuo foliorum virore etc. desumptas. Et quidem commune omnium certaminum praemium fuit Palma. Gerebatur autem illa non capite tantum, sed et manibus; unde apud Appuleium mercurius dextrâ palmam virentem quatit, l. 11. eoque habitu victores discurrebant, ut ait Sueton. Culig. c. 32. more e Graecia Romam translatô. Ii vero, quibus datae fuerant, illus ante fores statuebant. Martial. l. 7. Epigr. 27. v. 6. ubi de Causidicis victoribus.
Excolat et geminas plurima palma fores.
Vide et infra, ubi de Oratorum palmis. Porro idem Appuleius Deae suae palmam tribuens, eam non collocat in capite, ac ne in manibus quidem, verum in pedibus: Pedes ambrosios tegebant soleae palmae victricis foliis intextae etc. Quam in rem vide Car. Paschalium Coronar. l. 6. c. 20. et seqq. Hinc itaque et inter praemia Gladiatorum, Palma: unde plurium palmarum homo, qui saepius victoriam reportâsset: reliqua erant Missio, Rudis et Pileus. Dicta autem haec palma lemniscata, quod sertum tale, ex Palmae arboris ramis foliisque contextum, laneis vittis, quae lemnisct vocabantur, vinctum esset. Prius vero Athletis dabatur virga e palma, quam corona; quae virgae exhibitio, proprie δόσις Graecis dicta est. Illam sequebatur ἐπεγερμὸς, incitamentum; dein φυλλοβολία et κρότος, coniectus foliorum et plausus, tandem corona, ut latius dicemus infra, in voce Victor. Ob eandem causam, ad Martyrum sepulchra palmam apponi consuevisse, occasione Apocalyps. c. 7. v. 9. docet Casalius apud Fortun. Licetum l. de Lucernis c. 62. Sed et Palma, olim Franciae Regibus porrecta, in sollennibus eorum inaugurationibus, una cum sceptro, in victoriae omen; apud Hincmarum in Coronationibus Regiis p. 746. Ad ista verba. det tibi Dominus velle, dederunt illi Palmam, et sceptrum. Det tibi Dominus velle et posse quae praecipit, ut in Regni regimine secundum voluntatem suam proficiens, cum palma perseverantis victoriae, ad palmam pervenias gloriae sempiternae etc. Sic Palmas virentes ad Carolum Calvum Imperatorem misit Iohannes VIII. Pontif. Romam. Ep. 32. hâc formulâ: Hodiequae manui vestrae speciali votô, et praerogativâ, plenam benedictione Palmam, sicut cernitis, destinamus, adversus visibiles hostes et invisibiles triumphum, optantes enim vos de cunctis adversariis triumphare, nihil aptius vobis, quam ramos palmarum, duximus offerendum etc. Apud Hebraeos, inter Nuptiales ritus, praelatio quoque fuit ramorum myrti ac Palmarum, cum cantu: qui tamen, sicut et Coronarum nuptialium usus, sub Templi secindi excidium, sublatus est. Hinc legitur in eorum Commentariis, mortuô Rab, decretum fuisse, myrtum et ramos palmarum Sponsis in pompa Musica non esse praeferendos, vide Sepher Iuchasin fol. 182. Eandem arborem tetigisse olim Puerperas, ostendit Thom. Bartholin. de Puerperio Veter. Rationem reddit Apollonii Scholiastes: Quia, inquit, mos erat parturientium, ut sic dolores sublevarent enivius, promima quaeque apprehendere, ideo Latonam legimus Palmae
adnisam peperisse Dianam et Apollinem. Quo respexit Nonnus Διονυσιακῶν l. 27.
—— —— Εἰσόκε Λητὼ
Οὐτιδανοῖς πετάλοισι γέρων μαιώσατο φοίνιξ.
—— —— Donec Latonae
Vilibus filiis senex obstetrix erat Palma etc.
Ut et alia quaedam addam: In foliis palmae (quae quomodo Graecis dicantur, insra videbimus, voce Thalia.) scriptitatum olim, ut testantur Plin. l. 13. c. 11. et Maro Aen. l. 6. ubi de Sibylla sermo est. Sic malvarum palmarumque folia iungit Isidor. l. 6. c. 12. quae duae arbores maxime in hunc usum olim adhibitae. Et quidem malvae illud boni, quod folia eius molliora, cum asperiora sint palmae: Sed aliô vincit palma, quia folia malvae ob mollitiem vix sustinent calami mucronem, Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 36. Hodieque Indorum Brachmanes in palmae foliis scribere notat P. de Valle Itinerar. Part. 4. ubi libellum ex huiusmodi foliis contextum ab horum Brachmanum aliquo muneri accepisse, addit. Sed et fiscellae ex iis confiebant, cuiusmodi fiscellâ in igni illaesâ manente, Eulalium Monachum innocentiam suam probatam dedisse, refert Marul. l. 1. c. 4. etc. Quod vero de palmae adversus pondera renisu maguô consensu tradunt Auctores, non de eius arbore, srondibus, foliisque, sed ligno, intelligendum, uti ex praecedd. videre est, at que insuper Strabo docer Geograph. l. 15. ubi trabi e palmae ligno confectae id peculiare esse tradit, ut vetustate firrnata, ponderi imposito adeo non cedat, ut sursum potius fornicis instar convexa contendat, tectumque aedificii eô fortius sustentet: quod et de abiete et picea scribit Theophrastus Histor. Plant. l. 5. c. 7. Atque hanc ob causam Cyrus turres, quas ad fluminis oram exstruebat, φοίνιξι θεμελιῶσαι, palmis excisis substratisque fundavisse legitur, apud Xenoph. de Cyri Instit l. 7. Quam in rem vide Gatakerum in Cinno c. 2. ubi plura de hac arbore, ut et apud Plin. l. 13. c. 4. Dioscoridem l. 1. c. 126. Theophrastum l. 2. c. 8. Salmas. ad Solinum, Ioh. Meursium Arboreto sacro c. 5. Io. Henricum Ursinum Arboreto Biblico c. 40. Io. Casp. Suicerum Thesauro Eccl. voce Φοίνιξ, Alios: nec non supra, ubi de Caryotis, Dactylis etc. Hinc Palmarius seu Palmatus, quam vocem vide fra, uti et Palmata.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • palma — palma …   Dictionnaire des rimes

  • Palma — Wappen Karte von Spanien …   Deutsch Wikipedia

  • Palma — Saltar a navegación, búsqueda El término palma puede referirse a: la palma de la mano la palmera, conocida como palma en el litoral mediterráneo. la Palma de Oro, el máximo galardón del Festival Internacional de Cine de Cannes. El bolo palma (o… …   Wikipedia Español

  • Palma — Palma, La Palma, Palmas, or Las Palmas may refer to:GeographyIn Africa*Palma District, Mozambique *Palma, Mozambique, cityIn the Americas*Palma, Minas Gerais, municipality in Brazil *Palmas, Tocantins, city, Brazil *Palmas, Paraná, municipality,… …   Wikipedia

  • palma — (Del lat. palma). 1. f. palmera (ǁ árbol). 2. Hoja de la palmera, principalmente si, por haber estado atada con otras en el árbol, se ha conseguido que las lacinias queden juntas y que por falta de luz no llega a adquirir el color verde. 3.… …   Diccionario de la lengua española

  • PALMA (R.) — PALMA RICARDO (1833 1919) Le Pérou indépendant n’avait pas dix ans d’âge lorsque Ricardo Palma naquit à Lima, dans une famille d’artisans. Loin de renier la modestie de ses origines, il se flattait volontiers de n’être «ni aristocrate, ni colonel …   Encyclopédie Universelle

  • palma (1) — {{hw}}{{palma (1)}{{/hw}}s. f. La superficie interna della mano (opposta al dorso) | Giungere le palme, in atto di preghiera | Portare in palma di mano, (fig.) stimarlo moltissimo. ETIMOLOGIA: dal lat. palma. V. palma (2). palma (2) {{hw}}{{palma …   Enciclopedia di italiano

  • palma — sustantivo femenino 1. Palmera, árbol. 2. Hoja de la palmera preparada para hacer diferentes objetos: cestos de palma, escobas de palma, bolsos de palma. 3. (en plural) Palmadas que se dan como muestra de agrado o para acompañar algunos bailes:… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • palma — palma, llevarse la palma expr. sobresalir, ganar, ser más. ❙ «...ni tienen cuidado ni nada, pero éste se lleva la palma...» Ramón Ayerra, Los ratones colorados. ❙ «En despiste te llevas la palma.» LA. ❙ «La mujer se lleva la palma en el martirio… …   Diccionario del Argot "El Sohez"

  • palma — s. f. 1.  [Botânica] Palmeira. 2. Ramo da palmeira que simboliza o martírio, a glória, o triunfo, a virgindade. 3.  [Veterinária] Parte do casco das bestas entre o sanco e as ranilhas. 4.  [Botânica] Planta da família das cicadáceas. • palmas s.… …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Palma — (Лиссабон,Португалия) Категория отеля: Адрес: Rua da Palma,n268, 1100 394 Лиссабон, Португа …   Каталог отелей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”